I Cartaginesi intavolano trattative di pace con Scipione


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Cartaginesi intavolano trattative di pace con Scipione

Carthaginienses post famam capti Syphacis, in quo maximam spem reposuerant, metu perculsi, oratores ad Romanos miserunt qui pacem peterent. Veniam civitati petebant, quae civium temeritae bis iam eversa esset; incolumem iterum confidebant eam futuram esse hostium beneficio. Scipio respondit victoriam se non pacem domum reportaturum esse; tamen cum victoriam prope in manibus haberet, pacem negare noluit, ut omnes gentes scirent populum Romanum et suscipere iuste bella et finire. Leges pacis has dixit: «Carthaginienses captivos et perfugas et fugitivos restituant; exercitus ex Italia et Gallia deducant; Hispania abstinenat; ex insulis omnibus quae inter Italiam atque Africam sunt decedant; naves longas praeter viginti omnes tradant. Cum consulueritis» deinde addidit «utrum hae condiciones placeant an non, mecum indutias facite et Romam ad senatum mittite legatos». Ita Carthaginienses consuerunt sibi nullas condiciones pacis recusare oportere dum Hannibal in Africam traiceret. Itaque legatos alios ad Scipionem miserunt ut indutias facerent, alios Romam ut pacem peterent. Etiam permultos captivos perfugasque et fugitivos dederunt, quo impetrabilior pax esset.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35765

[darkshines] - [2016-10-15 10:31:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile