Un agguato non riuscito


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un agguato non riuscito

Cum praepotentem armis Romanum exercitum subsistere nullo modo possent, Samnites denique insidiis locum quaerere statuerunt. Itaque in saltum avium pecoris vim ingentem pepulerunt, sperantes Romanos eo legiones ducturos esse ut praedam ceperent. Ibidem ingens hostium exercitus occultus insederat et, postquam vidit intravisse Romanos saltum, repente exortus, cum clamore ac tumultu incautos invadit. Primo nova res trepidationem fecit, dum arma Romani capiunt sarcinasque congerunt in medium. Dein ut quisque liberaverat se onere optaveratque armis, ad signa undique coibant et sine praecepto ullius sua sponte struebatur acies, donec consul desilit ex equo et milites hortatur et Iovem Martemque atque alios testatur deos se nullam suam gloriam inde sed praedam militibus quaerentem in eum locum devenisse. his verbis accensi Romani milites, omnium immemores difficultatium, processerunt adversus imminentem hostium aciem. ibi paulum laboris fuit, dum in adversum clivum erigitur afmen; sed cum prima signa planitiem summam ceperunt sensitque consul aequo se iam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores, qui inermes fugam petebant.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35761

[silvana] - [2015-02-17 11:54:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile