La battaglia di Pistoia (II)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La battaglia di Pistoia (II)

Catilina, paululum conmoratus, signa canere iubet atque instructos ordines in locum aequum deducit. Deinde, remotis omnium equis, ipse exercitum pro loco atque copiis instruit. Tum Petreius, omnibus rebus exploratis, tuba signum dat et cohortes paulatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus. Maximus clamor fit et cum infestis signis concurrunt; pila omittunt, gladiis res geritur. Maxima vi certatur. Multi milites interfecti sunt. Catilina, postquam fusas copias seque cum paucis reliquum vidit, memor generis atque pristinae suae dignitatis, in confertissimos hostes incurrit ibique pugnans confoditur. Sed confecto proelio, tum vero patefiebat quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in vultu retinens. Neque tamen exercitus populI Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat. Nam strenuissimus quisque au occideraty in proelio aut gravissimis vulneribus confectus discesserat. Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35760

[degiovfe] - [2019-03-31 12:41:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile