Valerio Corvino

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Valerio Corvino

Maximus Valerius, L. Furio Claudio Appio consulibus, fit tribunus militaris dum copiae Gallorum ingentes agrum Pomptinum insidunt. Dux Gallorum per contemptum et superbiam circumspiciens despiciensque omnia venire iubet et congredi, si quis pugnare secum ex omni Romano exercitu audeat. Tum Valerius tribunus progreditur intrepide modesteque obviam; et congrediuntur et consistunt, et conseruntur iam manus, atque ibi vis quaedam divina fit: corvus repente improvisus advolat et super galeam tribuni insistit atque inde in adversari oa atque oculos pugnare incipit: insilit, obturbat et unguibus hostis manum laniat et prospectum aliis arcet atque deinde revolat in galeam tribuni. Sic tribunus, spectante utroque exercitu, et sua virtute nixus et opera avis propugnatus, ducem hostium ferocissimum vicit interfecitque atque ab hanc causam cognomn habuit Corvinum. Id factum est annis quadrigentis quinque post Romam conditam. Statuam Corvino isti divus Augustus in foro suo posuit. In eius statuae capite corvi simulacrum est rei pugnaeque, quam diximus, monimentum.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35758

[emi53rm] - [2018-04-01 15:16:56]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile