Sapientia sine eloquentia parum prodest civitatibus, eloquentia vero sine sapientia nimium obest plerumque, prodest numquam. Quare si quis omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis et officii consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, perniciosus patriae civis alitur; qui vero ita sese armat eloquentia, ut non oppugnare commoda patriae, sed pro his propugnare possit, eum puto virum et suis et publicis rationibus utilissimum atque amicissimum civem. Si volumus huius rei, quae vocatur eloquentia, sive artis sive studii sive exercitationis cuiusdam sive facultatis considerare principium, reperiemus id ex honestissimis causis natum atque optimis rationibus profectum.
Cicerone
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35727[degiovfe] - [2019-03-31 10:31:22]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!