Un assedio difficile

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un assedio difficile

Septimo oppugnationis die ferventes fusili ex argilla glandes in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, a Gallis iactatae sunt. Tecta celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem castrorum locum flammas diffuderunt, dum Galli maximo clamore, iam certam victoriam existimantes, turres agunt et scalis vallum ascendunt. At Romani acerrime fortissimeque pugnaverunt atque tunc maximus numerus hostium vulneratus est vel interemptus, quod se sub vallo constipaverant transitumque ultimis primi non dabant; itaque hostes lapidibus ex omni parte coniectis deturbati turresque succensae sunt.
Romanam gloriam illo die magna virtutis exempla auxerunt; nam erant illic fortissimi viri centuriones Titus Pullo et Lucius Vorenus: hi perpetuas inter se controversias habebant, quia de loco summis simultatibus contendebant. Ex his Pullo, cum acerrime ad munitiones pugnaretur; dixit: «Quid dubitas, Vorene? Hic dies, Vorene, de nostris controversiis iudicabit» et cum haec dixisset, processit extra munitiones et in hostes impetum fecit. Tum Vorenus statim eum secutus est. Nocte ambo incolumes, postquam plurimos interfecerunt, summa cum laude intra munitiones se receperunt nec Pullo virtute Vorenum antecessit nec Vorenus Pullonem.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35679

[silvana] - [2015-05-31 16:56:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile