Un'accusa ingiusta

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un'accusa ingiusta

Unum etiam mihi reliquum crimen est, iudices, ex quo illud perspicere possitis quod a me initio orationis meae dictum est: quicquid mali per hosce annos A. Cluentius viderit, quicquid hoc tempore habeat sollicitudinis ac negotii, id omne a matre esse conflatum. Oppianicum veneno necatum esse quod ei datum sit in pane per M. Asellium quendam, familiarem illius, idque Habiti consilio factum esse dicitis. In quo primum illud quaero, quae causa Habito fuerit cur interficere Oppianicum vellet. Inimicitias enim inter eos fuisse confiteor; sed homines inimicos suos morte adfici volunt aut quod eos metuunt aut quod oderunt. Quo tandem igitur Habitus metu adductus tantum in se facinus suscipere conatus est? Quid erat quod iam Oppianicum poena adfectum pro maleficiis et eiectum e civitate quisquam timeret? Quid metuebat? Ne oppugnaretur a perdito? An ne accusaretur a damnato? An ne exsulis testimonio laederetur? Si autem quod oderat Habitus inimicum, idcirco illum vita frui noluit adeone erat stultus ut illam, quam tum ille vivebat, vitam esse arbitraretur, damnati, exsulis, deserti ab omnibus? Quem propter animi importunitatem nemo recipere tecto, nemo adire, nemo adloqui, nemo aspicere vellet?
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35674

[danilisa230] - [2015-02-18 21:24:08]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile