Publio Cornelio Scipione sconfigge i Lusitani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Publio Cornelio Scipione sconfigge i Lusitani

Sex. Digitius praetor in Hispania citeriore cum civitatibus iis quae permultae rebellaverant crebra magis quam digna dictu proelia fecit et adeo pleraque adversa ut vix dimidium militum militum quam quod acceperat successori tradiderit. Nec dubium est quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius Cn. filius Scipio trans Hiberum multa secunda proelia fecisset, quo terrore non minus quinquaginta oppida ad eum defecerunt. Praetor haec gesserat Scipio. Idem pro praetore Lusitanos, pervastata ulteriore provincia, cum ingenti praeda domum redeuntes in ipso itinere adgressus ab hora tertia diei ad octavam incerto eventu pugnavit, numero militum impar, superior aliis. Principio pugnae Lusitani vigoris aliquid in corporibus fuit, et turbaverant primo Romanos; deinde aequata paulisper pugna est. In hoc discrimine ludos Iovi, si fudisset cecidissetque hostes, propraetor vovit. Tandem gradum acrius intulere Romani cessitque Lusitanus, deinde prorsus terga dedit; et cum institissent fugientibus victores, ad duodecim milia hostium sunt caesa, capti quingenti quadraginta, omnes ferme equites, et signa militaria capta centum triginta quatturo; de exercitu Romano septuaginta et tres amissi. pugnatum haud procul Ilipa urbe est: eo victorem opulentum praeda exercitum P. Cornelius reduxit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35663

[mastra] - [2015-03-21 19:30:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile