Una prigioniera coraggiosa e forte

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una prigioniera coraggiosa e forte

Supererat bellum integrum cum Tectosagis. Ad eos profectus consul tertiis castris Ancyram, nobilem in illis locis urbem, pervenit, unde hostes paulo plus decem milia aberant. Ubi cum stativa essent, facinus memorabile a captiva factum est. Orgiagontis reguli uxor forma eximia custodiebatur inter plures captivos; cui custodiae centurio praeerat et libidinis et avaritiae militaris. Is primo animum temptavit; quem cum abhorrentem a voluntario videret stupro, corpori vim fecit. Deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem gratuitam. Certo auri pondere pactus, mulieri permittit ut, quem vellet, unum ex captivis nuntium ad suos mitteret. Locum prope flumen constituit, quo duo necessarii captivae cum auro venirent nocte insequenti ad eam accipiendam. Forte ipsius mulieris servus inter captivos eiusdem custodiae erat. Hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio venit. Ubi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Attici (tanti enim pepigerat) expleret, mulier lingua sua imperavit ut stringerent ferrum et centurionem pensantem aurum occiderent. Iugulati praecisum caput ipsa involunt veste ferens ad virum Orgiagontem pervenit; caput centurionis ante pedes eius abiecit, mirantique, cuiusnam id caput esset, et iniuriam corporis et ultionem violatae per vim pudicitiae confessa viro est.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35644

[silvana] - [2015-02-02 13:04:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile