Verre e i pirati


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Verre e i pirati

Unam illam noctem solam praedones ad Helorum commorati, cum fumantes etiam nostras naves reliquissent, accedere incipiunt Syracusas. Ac primo ad illa aestiva praetoris accedunt. Quem posteaquam inanem locum offenderunt et praetorem coeperunt. Hic, te praetore, pirata cum quattuor myoparonibus parvis ad arbitrium suum navigare. Pro di immortales! Piraticum myoparonem, cum imperi populi Romani nomen ac fasces essent Syracusis, usque ad forum Syracusanorum et ad omnes crepidines urbis accedere! Hic, te praetore, praedonum naviculae pervagatae sunt quo Atheniensium classis sola traditur trecentis navibus vi ac multitudine invasisse. O spectaculum miserum atque acerbum! Ludibrio esse urbis gloriam, populi Romani nomen, hominum honestissimorum conventum atque multitudinem piratico myoparoni! In portu Syracusano de classe populi Romani triumphum agere piratam, cum praetoris inertissimi nequissimique oculos praedonum remi respergerent! Posteaquam e portu piratae, non metu aliquo adfecti sed satietate, exierunt, tum homines coeperunt quaerere causam illius tantae calamitatis. Dicere omnes et palam disputare minime esse mirandum tantam calamitatem esse acceptam, remigibus militibusque dimissis, reliquis egestate et fame perditis, praetore tot dies cum mulierculis perpotante.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35631

[mastra] - [2015-05-01 07:59:14]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile