banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le malefatte di Verre sono sotto gli occhi di tutti
Pagina 306 Numero 24

Ecquis est iudex cui non ab initio decumani criminis persuasum sit istum in aratorum bona fortunasque impetum fecisse? Quis hoc non ex eo statim iudicavit, quod ostendi istum decumas nova lege atque adeo nulla lege contra omnium consuetudinem atque instituta vendidisse? Verum ut istos ego iudices tam severos, tam diligentes, tam religiosos non habeam, ecquis est ex iniuriarum magnitudine, improbitate decretorum, iudiciorum iniquitate qui hoc non iam dudum statuerit et iudicaverit? Etiam sane sit aliquis dissolutior in iudicando, legum, offici, rei publicae, sociorum atque amicorum neglegentior; quid? Is possitne de istius improbitate dubitare, cum tanta lucra facta, tam iniquas pactiones vi et metu expressas cognoverit, cum tanta praemia civitates vi atque imperio, virgarum ac mortis metu, Apronio atque eius similibus dare coactas? Quos si quis sociorum incommodis minus commovetur, si quem aratorum fugae, calamitates, exilia, suspendia denique non permovent, non possum dubitare quin is tamen, cum vastatam Siciliam, relictos agros ex civitatum litteris et ex epistula Luci Metelli cognoverit, statuat fieri non posse ut de isto non severissime iudicetur. Erit etiam aliquis qui haec omnia dissimulare ac neglegere possit?
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35625
[mastra] - [2015-04-28 12:02:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!