Lotta a oltranza contro Antonio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lotta a oltranza contro Antonio

A principio huius belli, patres conscripti, quod cum impiis civibus consceleratisque suscepimus, timui ne insidiosa pacis condicio studia libertatis recuperandae restingueret. Dulce enim etiam nomen est pacis, res vero ipsa cum iucunda tum salutaris. Sed, patres conscripti, in hoc bello inexpiabili, pacis pactio lex est servitutis. Quid autem turpius aut foedius habeatur quam contra senatum, contra cives, contra patriam exercitum ducere? Quid vero magis vituperandum est quam id facere quod non liceat? Licet nemini contra patriam ducere exercitum. Itaque incensi omnes rapimur ad libertatem recuperandam. Num ullius auctoritate tantus senatus populique Romani ardor extinguatur? Minime, quia nos odimus, irati pugnamus, quia extorqueri manibus nostris arma non possunt! Num receptui signum aut revocatio a bello a nobis audiatur? Minime, quia speramus optima, et pati vel difficillima malumus quam servire. Antonius cum taeterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penates, contra aras et focos, contra quattuor consules gerit bellum. Huic cedamus, huius condiciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus? JNon metuo ne opprimamur. Bonos cives primum natura efficit, adiuvat dinde fortuna.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35622

[mastra] - [2015-03-17 07:29:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile