Abitudini di Plinio il Vecchio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Abitudini di Plinio il Vecchio

Pergratum est mihi quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis quaerasque sint omnes. Miraris quod tot volumina multaque in his tam scrupulosa homo occupatus absolverit? Magis miraberis si sciveris illum aliquamdiu causas actitavisse vel maxima officia egisse, denique decessisse anno sexto et quinquagensimo. Sed ei erant acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem, inde ad delegatum sibi officium. Reversus domum, quod reliquum temporis studiis reddebat. Post cibus saepe - quem interdiu levem et facilem veterum more sumebat - aestate, si quid otii, iacebat in sole, librum legebat, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legit quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset. Post solem plerumque frigida lavabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum; mox quasi alio die studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebatur adnotabatur, et quidem cursim. Surgebat aestate a cena luce, hieme intra primam noctis et tamquam aliqua lege cogente. Haec facere poterat inter medios labores urbisque fremitum. In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur (cum dico balinei, de interioribus loquor; nam, dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat). Repeto me correptum ab eo, cur ambularem: «Poteras - inquit - has horas non perdere». Nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impenderetur.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35615

[mastra] - [2015-03-31 23:20:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile