Una decisione discutibile (I)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una decisione discutibile (I)

Aricini atque Ardeates de ambiguo agro cum saepe bello certassent, multis in vicem cladibus fessi iudicem populum Romanum ceperunt. Cum ad causam orandam venissent, concilio populi a magistratibus Romae dato, magna contentione actum est. Iamque editis testibus, cum tribus vocari et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius senex et «Si licet - inquit - consules, de re publica mihi dicere, ut non erret populus in hac causa ego efficiam». Cum ut vanum eum negarent consules audiendum esse submoverique iussissent, Scaptius tribunos appellat. Tribuni, qui regi solent a multitudine, effecerunt ut quae vellet Scaptius cupidae audiendi plebi diceret. Tum ille dixit annum se tertium et octogesimum agere et in eo agro de quo agebatur iuvenem militasse; deinde attulit agrum illum finium Coriolanorum fuisse captisque Coriolis iure belli publicum populi Romani factum. Mirari itaque se dixit quonam ore Ardeates Arcinique illam terram a populo Romano, quem pro domino iudicem fecerint, se intercepturos sperent. Scaptius populum monuit sibi exiguum vitae tempus superesse atque dixit se, quem agrum iuvenis manu militari ceperat, eum non velle senem relinquere.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35610

[silvana] - [2015-04-21 10:34:49]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile