Cicerone è pronto a tutto per salvare Roma dai Catilinari

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone è pronto a tutto per salvare Roma dai Catilinari

Consulite vobis, patres conscripti, prospicite patriae, populi Romani nomen salutemque defendite; mihi parcere ac de me cogitare desinite. Ego non sum certe ille ferreus qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis maerore lacrimisque non movear. Neque meam mentem non domum saepe revocat exanimata uxor et abiecta metu filia et parvulos filius. Moveor his rebus omnibus, sed efficere volo ut omnes salvi sint, etiam si qua vis me oppresserit. Qua re, patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae, circumspicite omnes procellas quae impendent nisi providetis. Non Ti. Gracchus, quod iterum tribunus plebis fieri voluit, non C. Gracchus, quod iterum tribunus plebis fieri voluit, non C. Gracchus, quod agrarios concitare conatus est, non L. Saturninus, quod C. Memmium occidit, in discrimen aliquod atque in vestrae severitatis iudicium adducitur: tenentur ii qui ad urbis incendium, ad vestram omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae restiterunt, tenentur litterae, signa, manus, denique uniuscuiusque confessio: sollicitantur Allobroges, servitia excitantur, Catilina arcessitur, id est initum consilium ut, interfectis omnibus, nemo ad deplorandum populi Romani nomen atque ad lamentandam tanti imperi calamitatem relinquatur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35609

[silvana] - [2015-03-19 18:45:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile