La morte di Pompeo (II)


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La morte di Pompeo (II)

His tum cognitis rebus amici regis, qui propter aetatem eius in procuratione erant regni, sive timore, sollicitato exercitu regio, ne Pompeius Alexandriam Aegyptumque occuparet, sive despecta Pompei fortuna, iis qui erant ab eo missi, palam liberaliter responderunt eumque ad regem venire iusserunt. Tamen ipsi, clam consilio inito, Achillam, praefectum regium, singulari hominem audacia, et L. Septimium, tribunum militum, ad interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse appellatus et quadam notitia Septimii perductus, quia bello praedonum apud eum ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit cum paucis suis: ibi ab Achilla et Septimio interficitur. Item L. Lentulus comprenditur ab rege et in custodia necatur. Caesar paucos dies in Asia moratus, cum audivisset Pompeium Cypri visum, coniectans eum in Aegyptum iter habere, cum legione una, quam se ex Thessalia sequi iusserat, et altera, quam ex Achaia a Q. Fufio legato evocaverat, equitibusque DCCC et navibus longis Rhodiis X et Asiaticis paucis Alexandriam pervenit. Alexandriae de Pompei morte cognoscit atque ibi primum e nave egrediens clamorem militum audit. Hoc sedato tumultu crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis concitationes fiebant, compluresque milites in viis urbis omnibus partibus interficiebantur.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35604

[silvana] - [2015-04-23 10:26:22]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile