La cacciata di Tarquinio il Superbo e l'inizio dell'Età repubblicana


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La cacciata di Tarquinio il Superbo e l'inizio dell'Età repubblicana

Postea Ardeam oppugnans, L. Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, imperium perdidit. Nam cum filius eius, et ipse Tarquinius iunior, nobilissimam feminam Lucretiam eandemque pudicissimam, Collatini uxorem, supravisset eaque de iniuria marito et patri et amicis questa fuisset, in omnium conspectu se occidit. Propter hanc causam Brutus populum concitavit et Tarquinio ademit imperium. Mox exercitus quoque eum, qui civitatem Ardeam cum ipso rege oppugnabat, reliquit; veniesque ad urbem rex portis clausis exclusus est, cumque imperavisset annos quattuor et viginti cum uxore et liberis suis fugit. Ita Romae regnatum est per septem reges annis ducentis quadraginta tribus. Hinc consules coeperunt: illi duo creati sunt, nam, si unus malus esse voluisset, alter eum, habens potestatem similem, coerceret. Et placuit ne imperium longius quam annum haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed civiles semper essent. Fuerunt igitur anno primo consules L. Iunius Brutus, qui maxime egerat ut Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Collatinus, maritus Lucretiae. Sed Tarquinio Collatino statim sublata est dignitas. Placuerat enim ne quisquam in urbe remaneret, qui Tarquinius vocaretur. Ergo accepto omni patrimonio suo ex urbe migravit, et loco ipsius factus est L. Valerius Publicola consul. Commovit tamen bellum urbi Romae rex Tarquinius, qui furat expulsus, et collectis multis gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicavit. In prima pugna Brutus consul et Arruns, Tarquinii filius, in vicem se occiderunt, Romani tamen ex ea pugna victores recesserunt. Brutum matronae Romanae, defensorem pudicitiae suae, quasi communem patrem per annum luxerunt.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35594

[mastra] - [2015-04-25 07:07:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile