Fremente sdegno di Cicerone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Fremente sdegno di Cicerone

Quis est, Quirites, tam aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus, qui neget huic urbi deorum inmortalium nutuac potestate opus esse? Nam caedes, incendia, interitum rei publicae nunc comparantur, et ea per cives. Quae olim propter magnitudinem scelerum nonnullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus, verum etiam suscepta esse sensistis. Nutu autem Iovis optimi maximi factum esse videtur, ut hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, cum eo ipso tempore signum statueretur. Quo collocato atque ad vos senatumque converso, omnia, quae erant contra salutem omnium cogitata, inlustrata et patefacta vidistis. Ergo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni, qui non solum vestris domiciliis atque tectis, sed etiam deorum templis atque delubris funestos ac nefarios ignes inferre sunt conati, ut rerum potirentur. Ego si istis me restitisse dicam, nimium munus mihi sumam. Alter hoc officio fungitur: ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnes salvos esse voluit. Dis ego inmortalibus ducibus hanc mentem, Quirites, voluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perveni.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35591

[silvana] - [2015-03-19 13:45:35]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile