Il congresso di Egio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il congresso di Egio

In Achaia legatis Antiochi Aetolorumque coram T. Quinctio Aefii datum est concilium. Antiochi legatus prior quam Aetoli est auditus. Is vaniloquus maria terrasque inani sonitu verborum complevit: dixit enim equitum innumerabilem vim traici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quod cataphractos vocant, partim sagittis ex equo utentes. Adiciebat multiplices copias peditum: navalium vero copiarum dextrum cornu Sidonii et Tyrii, sinistrum Aradii et ex Pamphylia Sidetes tenebant; eos gentes nullae unquam nec arte nec virtute navali aequabant; iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum erat: sciebant ipsi abundavisse semper auro regna Asiae. Itaque dicebat non cum Philippo nec Hannibale rem futuram Romanis, principe altero unius civitatis, altero Macedoniae tantum regni finibus incluso, equitumque nubes iactat et consternit maria classibus suis. Est autem res simillima cenae, qua fruitus sum apud Chalcidensem hospitem meum, et hominem bonum et scitum convivatorem; ab eo solstitiali tempore comiter accepti, cum miraremur: 'Unde illi fit, hoc tempore anni, tam varia et multa venatio qua vescimur?', homo renidens 'Condimentis - facete ait - varietas ista et species ferinae carnis ex mansueto sue facta est'».
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35590

[mastra] - [2015-04-21 18:31:46]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile