banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La storia di Lucumone e Tanaquil
Pagina 248 Numero 14

Anco regnante Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, Romam ab Etruria commigravit cupidine maxime ac spe magni honoris. Nam pater eius Demaratus Corinthius, qui ob seditiones domo profugus Tarquiniis forte consederat, uxore ibi ducta duos filios genuit, quibus nomina Lucumo atque Arruns fuerunt. Lucumo superfuit patri, bonorum omnium heres: Arruns prior quam pater mortuus est, uxore gravida relicta. Cum Lucumoni divitiae iam animos fecerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, summo loco nata. Spernentibus Etruscis Lucumonem, exsule advena ortum, Tanaquil indignitatem ferre non potuit, oblitaque ingenitae erga patriam caritatis, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit. Roma est ad id aptissima visa: putabat enim mulier in novo populo futurum esse locum forti ac strenuo viro. Facile persuadet viro. Sublatis itaque rebus amigrant Romam. Ad Ianiculum forte ventum erat; ibi ei, carpento sedenti cum uxore, aquila pilleum aufert, superque carpentum cum magno clangore volitans rursus, velut ministerio divinitus missa, capiti apte reponit; inde sublimis abiit. Accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil. Excelsa et alta sperare complexa virum iubet: eam alitem ea regione caeli et eius dei nuntiam venisse. Has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato L. Tarquinium Priscum ediderunt nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque faciebant. In regiam quoque de eo fama perlata est. Publicis pariter ac privatis consiliis bello domique interfuit et per omnia expertus postremo tutor etiam liberis regis testamento institutus est.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35587
[mastra] - [2015-04-20 17:58:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!