La strada per la gloria


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La strada per la gloria

Quaedam praecepta de gloria adipiscenda danda nobis sunt. Si quis ab ineunte aetate habet causam celebritatis et nominis aut a patre acceptam aut aliquo casu atque fortuna, in hunc oculi omnium coniciuntur. Eius vita ac modus agendi examinantur et, tamquam in clarissima luce versetur, nullum nec dictum nec factum eius obscurum potest esse. Qui autem prima aetate propter obscuritatem ab aliis ignorantur, simul ac iuvenes esse coeperunt, magna spectare et ad ea rectis studiis debent contendere. Hoc firmiore animo facient, quia non modo non invidetur illi aetati, verum etiam favetur. Primum igitur adulescentes gloriam bellicis rebus quaerere debent, in quibus maiores nostri ceteris populis extiterunt: continenter enim illi bella gerebant. Tua autem aetas incidit in id bellum, cuius altera pars sceleris nimium habuit, altera felicitatis parum. Quo tamen in bello cum te Pompeius equitum alae praefecisset, magnam laudem et a summo viro et ab exercitu consequebarisequitando, iaculando, omni militari labore tolerando. Atque ea quidem militia tibi gloriae fuit.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35583

[silvana] - [2015-03-10 14:24:49]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile