La formazione di Adriano


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La formazione di Adriano

Origo imperatoris Hadriani vetustior a Picentibus, posterior ab Hispaniensibus manat: nam Haddrianus ipse in libris vitae suae commemorat maiores suos, Hadria ortos. Scipionum temporibus apud Italicam resedisse. Hadriano pater Aelius Hadrianus cognomento Afer fuit, consobrinus Traiani imperatoris, mater Domitia Paulina Gadibus orta, soror Paulina nupta Serviano, uxor Sabina, atavus Maryllinus, qui primus in sua familia senator populi Romani fuit. Natus est Romae IX Kal. Feb. Vespasiano septies et Tito quiqnuies consulibus. Decimo aetatis anno patre orbatus, Ulpium Traianum praetorium tunc, consobrinum suum, qui postea Urbi praefuit, et Caelium Attianum equitem Romanum tutores habuit. Imbutus impensius Graecis studiis, ingenio eius sic ad ea declinante, ut a nonnullis Graeculus diceretur, quinto decimo anno ad patriam redit ac statim militiam iniit, venando usque ad reprehensionem studiosus. Quare a Traiano abductus a patria et pro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus atque inde tribunus secundae Adiutricis legionis creatus est. Fuit igitur gratus Traiano, neque umquam ei defuit. Cum sollicitus de imperatoris erga se iudicio esset, Vergilianas sortes consuluit atque se imperio donatum iri a divis comperit. Aliqui ex ipsis Sibyllinis versibus hoc responsum ei provenisse dixerunt.
da Historia Augusta


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35582

[mastra] - [2015-04-16 07:49:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile