Incessanti manovre belliche


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Incessanti manovre belliche
Pagina 232 Numero 18

Quamquam Caesar in eam spem venerat, se sine pugna et sine vulnere suorum rem conficere posse, quod re frumentaria adversarios interclusisset, tamen voluntas pugnandi praevaluit. Ille igitur paulum ex eo loco digreditur, ut timorem adversariis minuat. Praesidiis montibus dispositis, omni ad Hiberum intercluso itinere, quam proxime potest hostium castris castra communit. Deinde pugna coepta est. Dum pugnatur, lente atque paulatim proceditur, crebroque, ut sint auxilio suis, milites subsistunt. Milia progressi IV vehementiusque peragitati ab equitatu montem excelsum capiunt ibique una fronte contra hostem castra muniunt neque iumentis onera deponunt. Ubi Caesaris castra posita tabernaculaque constituta et dimissos equites esse pabulandi causa hostes animum adverterunt, sese subito proripiunt hora circiter sexta eiusdem diei et iter facere incipiunt. Qua re cognita, Caesar subsequitur, praesidio impedimentis paucas cohortes relinquit; hora X subsequi pabulatores equitesque revocari iubet. Celeriter equitatus ad cotidianum itineris officium revertitur. Pugnatur acriter ad novissimum agmen, adeo ut paene terga convertant, compluresque milites, etiam nonnulli centuriones, interficiuntur.
da Cesare


Oggi hai visualizzato 13 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35581

[mastra] - [2015-04-15 17:00:19]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile