L'atteggiamento mentale è tutto

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'atteggiamento mentale è tutto

Philosophi summi, nequedum tamen sapientiam consecuti, nonne intellegunt in summo se malo esse? Sunt enim insipientes, neque insipientia ullum maius malum est; neque tamen lugent. Itaque Aristoteles veteres philosophos accusans, qui existimavissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut gloriosissimos fuisse. Theophrastus autem moriens accusavisse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset. Nam si eorum aetas longinquior esse posset, fieret ut, omnibus perfectis artibus, omni doctrina hominum vita erudiretur. Querebatur igitur se tum, cum illa videre coepisset, extingui. Quid? Ex ceteris philosophis nonne optimus et gravissimus quisque confitetur multa se ignorare et multa sibi etiam atque etiam esse discenda? Neque tamen, cum se in media stultitia, qua nihil est peius, haerere intellegant, aegritudine premuntur; nulla enim admiscetur opinio officiosi doloris. Quid, qui non putant lugendum viris? Qualis fuit Q. Maximus, efferens filium consularem, qualis L. Paulus duobus paucis diebus amissis filiis, qualis M. Cato, praetore designato mortuo filio, quales reliqui huiusmodi. Quid hos aliud placavit, nisi quod luctum et maerorem viri non esse putabant, cum alii, id rectum opinantes, aegritudini se dedissent? Ex quo intellegitur non natura, sed in opinione esse aegritudinem.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35577

[silvana] - [2015-03-09 15:21:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile