Una nobile orazione di Camillo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una nobile orazione di Camillo

Quid haec tandem urbis nostrae clades nova est? Deorum cultum, deserti a dis hominibusque, tamen non deseruimus. At apparet quidem pollui omnia nec ullo modo expiari posse; et sunt qui dicant rem ipsam cogere vastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia Veios migrare nec hic aedificando inopem plebem vexare. Hanc auem iactari magis causam quam veram esse apparere vobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum adventum, salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe, idem dici, id est ut Veios Transmigraremus. Et videte quantum inter meam sententiam vestramque intersit, tribuni. Non est victoris patriam relinquere. Equidem, fatebor vobis, etsi parum vestra refert, cum abessem, quotiescumque mihi patriam relinquere. Equidem, fatebor vobis, etsi parum vestra refert, cum abessem, quotiescumque mihi patria in mentem veniret, haec omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc caelum sub quo natus educatusque sum. Hic Capitolium est, ubi quondam capite humano invento responsum est eo loco caput rerum summamque imperii fore; hic cum liberaretur Capitolium, Iuventas Terminusque maximo gaudio patrum vestrorum moveri se non passi sunt; hic Vestae ignes, hic ancilla caelo demissa, hic omnes propitii manentibus vobis di.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35575

[silvana] - [2015-04-09 17:23:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile