Cicerone si vanta dell'assoluzione di Sestio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone si vanta dell'assoluzione di Sestio

Sestius noster absolutus est a.d. V Idus Martias et, quod vehementer interfuit rei publicae nullam videri in eiusmodi causa dissensionem esse, omnibus sententiis absolutus est. Ne cui iniquo relinqueremus vituperandi locum, scito hoc nos in eo iudicio consecutos esse, ut omnium gratissimi iudicaremur: nam eum defendendo, id quod maxime cupiebat, Vatinium, a quo palam oppugnabatur, arbitratu nostro concidimus dis homonibusque plaudentibus. At alia non parvi momenti tibi scribere volo. Scito quoque Quintum tuum, puerum optimum, egregie erudiri: hoc nunc magis animum adverto, quod Tyrannio docet apud me. Domus autem utriusque nostrum aedificatur strenue; redemptori tuo dimidium pecuniae curavi: spero nos ante hiemem contubernales fore. Nostra quoque Tullia, tui mehercule amantissima, sicut nostra maxime interest, valet. Tuas anxie litteras exspecto: atque adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Olbia dicebant, qui te unice laudarent pluimique in provincia aestimari dicerent: eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmissurum; id cupio et, quamquam te ipsum scilicet maxime, tamen etiam litteras tuas ante exspecto. Mi frater, vale atque vale.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35574

[silvana] - [2015-03-18 12:16:38]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile