Cicerone scrive a Tirone malato

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone scrive a Tirone malato

Varie sum adfectus tuis litteris, valde priore pagina perturbatus, paulum altera recreatus. Qua re nunc quidem puto, quoad plane valeas, te neque navigationi neque viae committere. Satis te mature videro si plane confirmatum videro. De medico et tu bene existimari scribis et ego sic audio, sed plane curationes eius non probo. Ius enim dandum tibi non fuit cum e stomacho laborares. Sed tamen et ad illum scrpsi accurate et ad Lysonem. Ad Curium vero, suavissimum hominem et summi offici summaeque humanitatis, multa scripsi. Tu igitur quid faciendum sit iudicabis. Medico ipsi puto aliquid dandum esse quo sit studiosior. Innumerabilia tua sunt in me officia, domestica, forensia, urbana, provincialia, in re privata, in publica, in studiis, in litteris nostris: omnia viceris sit, ut spero, te validum videro. Ego puto te bellissime, si recte erit, cum quaestore Mescinio decursum esse. Non inhumanus est teque diligit. Sed cum valetudini tuae diligentissime consulueris, tum, mi Tiro, consulito navigationi. Nulla in re iam te festinare volo. QUantam diligentiam in valetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo. Vale, mi Tiro, vale, vale et salve.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35570

[mastra] - [2015-04-03 07:20:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile