La morte di Tullia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La morte di Tullia

Quantum praesens, Servi, me adiuvare potueris et consolando et prope aeque dolendo mortem Tulliolae meae, facile ex eo intellego, quod litteris tuis lectis aliquantum acquievi. Nam et ea scripsisti quae levare luctum possent et aeque in me consolando non mediocrem ipse animi dolorem adhibuisti. Me autem non oratio tua solum et societas aegritudinis meae, sed etiam auctoritas consolatur. Me enim piget, quod tam diu maerebam casum meum, quem tu, tali sapientia praeditus, levius ferendum esse putas. Sed opprimor interdum et vix resisto dolori, nec facere possum quin filiolam meam acerbissime lugeam. Ea solacia me deficiunt, quae ceteris simili in fortuna non defuerunt. Nam et Q. Maximus, qui filium consularem amisit, et L. Paulus, qui septem diebus duos amisit, et M. Cato, qui filium summa virtute praeditum perdidit, iis temporibus vixerunt ut eorum luctum ipsorum dignitas consolaretur. Mihi autem amissis ornamentis, quae ipse commemoras quaeque eram maximis laboribus adeptus, unum manebat illud solacium quo ereptum est. Non amicorum negotiis, non rei publicae procuratione impediebantur cogitationes meae, nihil in foro agere libebat, aspicere curiam me pudebat, existimabam, id quod erat, omnis me et industriae meae fructus et fortunae perdidisse. Sed habebam quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius in sermone et suavitate omnes curas doloresque deponerem. Nunc autem hoc tam gravi vulnere etiam illa quae consanuisse videbantur recrudescunt. Itaque et domo absum et foro, quod nec eum dolorem, quem e re publica capio, domus iam consolari potest nec domesticum res publica.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35569

[mastra] - [2015-04-02 07:16:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile