Un discorso del console Capitolino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un discorso del console Capitolino

Populus Romanus T. Quinctium Capitolinum quartum et Agrippam Furium consules creavit, sed discordia civium reprimi non poterat. Ergo Quinctius consul in contionem populum convocavit et in hanc sententiam locutus est: «Etsi mihi nullius noxae conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo in contionem in conspectum vestrum processi. Neque hoc vos fallit, hostes ad moenia urbis Romae impune armatos venisse. Nemo deorum nec hominum est, qui vestra puniat peccata, Quirites: vosmet tantum eorum paeniteat. Discordia ordinum et venenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec nobis imperii nec vobis libertatis est modus, dum taedet vos patriciorum, nos plebeiorum magistratuum, plerumque hostium animos tollunt. Pro deum fidem, quid vobis vultis? Tribunos plebis concupistis; concordiae causa concessimus. Decemviros petistis; creari passi sumus. Decemvirorum vos partaesum est; coegimus abire magistratu. Manente in eosdem privatos ira vestra, mori atque exulare nobilissimos viros honoratissimosque passi sumus. Tribunos plebis creare iterum voluistis; creavistis. Consules facere homines vestrarum partium voluistis; etsi patribus iniquum videbatur, passi sumus. QUi finis futurus sit discordiarum e vobis quaero: ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam licebit? Victi nos aequiore animo quiescimus quam vos victores. Satisne est nobis vos metuendos esse? Adversus nos Aventinum capitur, adversus nos Sacer occupatur mons; Esquilias vidimus ab hoste prope captas et scandentes in aggerem Volscos. Hostem nemo submovit. Heu nos miseros! In nos, viri, in nos armati estis».
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35566

[silvana] - [2015-04-06 19:28:32]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile