L'insegnamento della grammatica


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'insegnamento della grammatica

Instruxisse auxisseque ab omni parte artem grammaticam L. Aelius Lanuvinus generque eius Ser. Clodius dicuntur. Aelius cognomine duplici fuit: nam et Praeconinus, quod pater eius praeconium fecerat, vocabatur, et Stilo, quod oratione nobilissimo cuique scribere solebat. Posthac et gratia et cura artis increvit, ut temporibus quibusdam super viginti celebres scholae fuisse in urbe tradantur; pretia vero grammaticorum tanta mercedesque tam magnae erant, ut feratur L. Apuleius quadrigenis milibus nummum annuis litteras multos edocuisse. In provincias quoque grammatica penetraverat, ac nonnulli de notissimis doctoribus peregre docuerunt, maxime in Gallia Togata; inter quos Octavius Teucer et Oppius Chares. Appellatio grammaticorum Graeca consuetudine invaluit; sed initio litterati vocabantur. Cornelius quoque Nepos litteratos quidem vulgo appellari ait eos qui aliquid diligenter et acute scienterque possunt aut dicere aut scribere, ceterum proprie sic appellandos poetarum interpretes, qui a Graecis grammatici nominantur. Veteres grammatici et iuvenes rhetoricam docebant, ac multorum de utraque arte commentarii feruntur.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35564

[silvana] - [2015-03-29 16:06:11]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile