Fatale negligenza di Ipsipile

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Fatale negligenza di Ipsipile

Cum Iason Colchidem petivisset, vellus aureum quaerens, insulam Lemnum nactus est. Illic simulavit se Hypsipylen, Thoantis regis filiam, uxorem ducere velle, eamque compressit. At postea fugit, mulierem in insula relinquens cum Euneo Deipiloque, duobus geminis, quos illa pepererat. Postea piratae eos ceperunt et Lyco, Nemeae regi, vendiderunt. Lycus ex Hypsipyle quaesivit, an filium suum quoque alere posset et illa promisit se id facturum. Septem ductores, qui Thenas oppugnatum ibant, devenerunt in Nemeam, ubi Hypsipyle in servitute puerum Archemorum sive Ophiten, Lyci regis filium, nutriebat. Cui oraculum interroganti utrum filius victurus esset necne, responsum erat, ne umquam in terram puerum deponi sineret antequam posset ambulare. Ergo ductores septem, qui Thebas ibant, aquam quaerentes, devenerunt ad Hypsipylen eamque rogaverunt ut eis aquam demonstraret. Illa, timens puerum in terram deponere, apud fontem aspexit apium altissimum, in quo puerum deposuit. Quae dum aquam eis tradit, draco, fontis custos, puerum exedit. At draconem Adrastus et ceteri occiderunt et Lycum oraverunt, ne supplicium de Hypsipyle sumeret, ludosque puero funebres instituerunt, qui quinto quoque anno fiunt, in quibus victores coronam accipiunt.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35563

[silvana] - [2015-03-26 13:55:02]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile