Un processo politico

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un processo politico

Cn. Calpurnius Piso Germanicum veneno necavisse iam omnibus videbatur. Die iudicii in senatu Tiberius orationem meditato temperamento habuit. Patris sui legatus atque amicus Piso fuisse dicebatur ideoque visum erat dare eum adiutorem Germanico, auctore senatu, rebus apud Orientem administrandis; at illic contumacia et certaminibus asperavisse iuvenem exituque eius laetatus esse dicebatur. Exim biduum criminibus obiciendis statuitur utque, sex dierum spatio interiecto, reus per triduum defenderetur. Defensio trepidavit: solum veneni crimen visus est diluisse, quod ne accusatores quidem satis firmabant, in convivio Germanici, cum super eum Piso discumberet, manibus eius cibos infectos esse arguentes. Quippe absurdum videbatur inter aliena servitia et tot adstantium visu, ipso Germanico coram, id ausum esse; offerebatque familiam reus et ministros in tormenta flagitabat. Sed iudices per diversa implacabiles esse videbantur. Caesar ob bellum provinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine fraude Germanicum interisse. Simul populi ante curiam voces audiebantur: cives enim se in reum manus iniecturos esse promittebant, si modo patrum sententias evasisset. Effigiesque Pisonis traxerant in Germanias ac divellebant, ni iussu principis protectae repositaeque forent. Igitur Piso inditus lectica et a tribuno praetoriae cohortis deductus esse fertur, vario rumore utrum custos saluti an mortis exactor sequeretur.
da Tacito


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35562

[silvana] - [2015-03-21 16:58:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile