Vulcano, Mercurio ed Esculapio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Vulcano, Mercurio ed Esculapio
Pagina 194 Numero 43

Volcani complures esse videntur: primus Caelo natus, ex quo et Minerva genuit Apollinem eum, cuius in tutela Athenas antiqui historici esse dixerunt; secundus Nilo natus Opas, ut Aegyptii appellant, qui custos esse Aegyptii dicitur; tertius ex Iove et Iunone, qui Lemni fabricae traditur praefuisse; quartus Maemalio natus, qui tenuisse insulas propter Siciliam, quae Volcaniae nominantur, videtur. Mercurius unus Caelo patre, Die matre natus, cuius oscenius excitata natura traditur, quod aspectu Proserpinae commotus sit; alter Valentis et Phoronidis filius is, qui sub terris habetur idem Trophonius; tertius Iove natus et Maia, ex quo qet Penelopa Pana natum ferunt; quartus Nilo patre, quem Aegyptiis nefarium videtur nominare; quintus, quem colunt Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque causam in Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges et litteras tradidisse: hunc Aegyptii Theut appellant eodemque nomine anni primus mensis apud eos vocatur. Aesculapiorum primus filiorum Apollinis, quem Arcades colunt, qui specillum invenisse primusque vulnus videtur obligavisse; secundus secundi Mercuri frater: is flumine percussus dicitur humatus esse Cynosuris; tertius Arsippi et Arsinoae, qui primus purgationem alvi dentisque evolsionem, ut mihi videtur, invenit, cuius in Arcadia non longe a Lusio flumine sepulcrum et lucus ostenditur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35561

[mastra] - [2015-04-02 21:09:23]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile