banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La società dei Galli
Pagina 185 Numero 25

Non alienum esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus et quo differant hae nationes inter sese proponere. In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt, earumque factionum principes sunt qui summam auctoritatem eorum iudicio habere videntur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redit. Itaque eius rei causa antiquitus institutum videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxilii egeret: suos enim quisque opprimi et circumveniri non potitur, neque, aliter si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem. Haec eadem ratio est in summa totius Galliae: namque omnes civitates in partes divisiae sunt duas. In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. Nam pauperes paene servi esse videntur: nihil audent per se, nullo adhibentur consilio. Sed de his duobus generibus alterum est druidum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur. Fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt et, si quod est admissam facinus, idem decernunt, praemia poenasque constituunt; si qui aut privatus aut populus eorum decreto non sttit, sacrificiis interdicunt. His autem omnbius druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media esse videtur, considunt in loco consecrato.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35555
[danilisa230] - [2015-03-29 23:47:56]


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35555
[maximus_senior] - [2015-03-30 00:10:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!