Durissimo attacco di Cicerone


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Durissimo attacco di Cicerone

P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit genus hominum adversum infestumque nobis; illi hesterna etiam contione incitati sunt ut vobis voce praeirent uid iudicaretis. Quorum clamor si qui forte fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis, qui semper genus illud hominum clamoresque maximos prae vestra salute neglexit. Quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem, si quem habetis, deponite. Nam si umquam de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus potestas vobis iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris datus est, ut sua studia erga fortes et bonos cives, re et sententiis declararent, hoc profecto tempore vobis statuendum est quid aequum putetis. Num aequum putetis. Num aequum putatis nos, qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus, semper miseros lugere, an diu vexatos a perditissimis civibus aliquando per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque recreare? Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse factas, deprecaturi non sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis. Sin illius insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique obsecrabo obtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus, hoc nobis saltem ut relinquatur, vitam ab inimicorum audacia telisque ut impune defendi possit.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35549

[silvana] - [2015-03-18 10:52:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile