Fiero discorso di Cesare in senato

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Fiero discorso di Cesare in senato

C. Iulius Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule, huiusmodi verba locutus est: «Omnes homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacui esse debent. Haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium libidini simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium, valet; si libido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi ira aut misericordia impulsi male consuluerint. Sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra libidinem animi sui recte atque ordine fecerunt bellis, quae contra acerrimos hostes gessimus. Ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas, neu magis iram vestram quam famam colatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novum consilium adprobo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, haec adhibenda censeo, quae legibus comparata sunt. Equidem ego sic existimo, patres conscripti, omnes cruciatus minores quam facinora illorum esse. Sed plerique mortales postrema meminerunt et in hominibus impiis, sceleris eorum obliti, de poena disserunt, si ea paulo severior fuit».
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35543

[mastra] - [2015-03-21 05:48:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile