Arguto motto di Temistocle


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Arguto motto di Temistocle

Apud Graecos aiunt incredibili quadam magnitudine consili atque ingeni illum fuisse Themistoclem, qui populum dilexit et Atheniensium imperium navale condidit. Ad quem olim quendam doctum hominem atque in primis eruditum accessisse ferunt eique artem memoriae, quae tum primum proferebatur, pollicitum esse se traditurum. Cum ille quaesisset quidnam illa ars efficere posset, dixisse illum doctorem, ut omnia meminisset; et ei Themistoclem respondisse: «Gratius mihi quidem facies, si me oblivisci quae nossem quam si meminisse docueris». Videsne, quaeso, quae vis in homine acerrimi ingeni, quam potens et quanta mens fuerit? QUi ita responderit, ut intellegere possemus nihil ex illius animo, quod semel esset infusum, umquam effluere potuisse; cum quidem ei fuerit optabilius oblivisci posse potius quod meminisse nollet, quam quod semel audisset vidissetve meminisse. Sed neque propter hoc Themistoclis responsum memoriae nobis opera danda non est, neque spernendum donum, quod nos meliores facit: quomodo enim eam artem odisse possum, quam a pueris exercere coeperimus?
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35542

[silvana] - [2015-03-18 17:43:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile