banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Occorre contrastare Antonio
Pagina 138 Numero 10

Serius omnino, patres conscripti, quam tempus rei publicae postulabat, aliquando tamen convocati sumus, quod flatigabam cotidie, cum bellum nefarium contra aras et focos, contra vitam fortunasque nostras ab homine profligato ac perdito non compararetur, sed iam gereretur. Exspectantur Kalendae Ianuariae, quas non exspectat Antonius, qui in provinciam D. Bruti, summi et singularis viri, cum exercitu impetum facere conatur. Ex qua se instructum et paratum ad Urbem venturum esse minitatur. Quae est igitur, quaeso, exspectatio aut quae dilatio temporis? Quamquam enim iam adsunt Kalendae Ianuariae, tamen breve tempus longum est imparatis: unus dies enim afferre magnas saepe clades potest. Mementote: mora nostra profecto rei publicae omnes spes esse poterit. Mea festinatio, inquam, non victoriae solum avida est sed etiam celeritatis. QUo usque tantum bellum, tam crudele quam nefarium privatis consiliis propulsabitur? Cur, quaeso, non quam primum publica accedit auctoritas? C. Caesar, adulescens incredibili ac divina mente atque virtute praeditus, cum maxime Antoni furor ardere coepisset, eius crudelem et pestiferum reditum a Brundisio pertimuit. Itaque novimus eum firmissimum exercitum ex invicto genere veteranorum militum comparavisse atque Antonium patrimonio suo privatoque consilio arcuisse.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35539
[silvana] - [2015-03-14 13:45:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!