Un brutto caso di corruzione giudiziaria


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un brutto caso di corruzione giudiziaria

Dico C. Aelio Staieno iudici pecuniam grandem ad corrumpendum iudicium datam esse. Num quis negat? Quonam igitur modo haec gesta sunt? Repetam paulo altius, iudices, et omnia quae in diuturna obscuritate latuerunt aperiam ut ea oculis cernatis. Profecto nihil a me dicetur quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris studiis atque auribus sit. Nam ut primum Oppianicus periculum suum suspicatus est, statim ad familiaritatem Staieni, hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exercitati, tum autem iudicis, se applicavit. Ac primum tantum donis muneribusque perfecerat ut eius amicitiam sibi pararet audentius quam fides iudicis postulabat. Post autem acrioribus remediis saluti suae subveniendum putavit. Tum ab Staieno, sicut ab homine ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimo, auxilium capiti ac fortunis suis petitum ivit. Neque enim hoc ignoratis, iudices, ut etiam bestiae, fame minitae, plerumque ad eum locum, ubi pastae sunt, aliquando revertantur. Pecunia vero accepta, homo impurissimus statim putavit nihil esse sibi utilius quam Oppianicum condemnari: nam illo absoluto pecuniam aut iudicibus dispertiendam aut ipsi esse reddendam; damnato autem neminem repetiturum esse.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35533

[silvana] - [2015-03-05 13:07:24]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile