Fabio Massimo vorrebbe risolvere il conflitto in Italia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Fabio Massimo vorrebbe risolvere il conflitto in Italia
Pagina 128 Numero 26

Cum Africam novam provinciam P. Scipioni destinari omnes vellent, ipse Scipio,nulla iam modica gloria contentus, dicebat non ad gerendum modo bellum sed ad finiendum se consulem declaratum esse, et, ut id fieri posset, sibi in Africam exercitum transportandum esse. At Fabius Maximus, rogatus sententiam, ita in senatu locutus est: «Ego, cum dictator essem, patres conscripti, et cum vigerem adhuc viribus et in cursu maximarum rerum essem, numquam recusavi quominus cum magistro equitum imperium meum dividerem. Neque nunc pariter, perfunctus iam honoribus, aemulationem cum hoc adulescente florentissimo, P. Scipione, mihi proponendam esse existimo; nam nullo modo cupio ut mihi, iam fesso non solum rebus gerendis sed etiam vivendo, Africa provincia decernatur et Scipioni negetur. Cum ea gloria, quae iam parta est, mihi est vivendum atque moriendum. Nunc autem, cum hannibal hostis, incolumi exercitu, quartum decimum annum Italiam obsideat, nonne mavis, P. Cornili, hostem eum, qui tot funerum ac tot cladium nobis causa fuit, consul, Italia expellere? Hic bellandum est, ubi Hannibal est. Pax ante in Italia quam bellum in Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro aliis inferatur».
da Livio


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35532

[silvana] - [2015-03-24 19:03:47]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile