Annibale cerca di eludere la pressione dei Romani (II)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Annibale cerca di eludere la pressione dei Romani (II)

Postero die Poeni quaeverunt: Romani, in aciem copiis eductis, postquam neminem signa contra efferre viderunt, spolia legi caesorum hostium et suorum corpora conlata in unum sepeliri iusserunt. post aliquot dies Hannibal tertia vigilia, crebris ignibus tabernaculisque et Numidis paucis, qui in vallo portisque se ostenderent, relictis, profectus Apuliam petere intendit. Ubiinluxit, successit vallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se valloque ostentavere, frustratique aliquamdiu hostes, citatis equis agmen suorum adsecuti sunt. Consul, ubi silentium in castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulaverant parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis, postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit, tantumque ibi moratus, dum milites ad praedam discurrunt, receptum deinde cecinit multoque ante noctem copias reduxit. Postero die, prima luce profectus, magnis itineribus famam et vestigia agminis sequens haud procul Venusia hostem adsecutus est. Ibi quoque tumultuaria pugna fuit; supra duo milia Poenorum caesa. Inde nocturnis montanisque itineribus Poenus, ne locum pugnandi daret, Metapontum petiit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35531

[mastra] - [2015-03-23 16:57:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile