I Romani si informano sulle mosse dei Cartaginesi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Romani si informano sulle mosse dei Cartaginesi
Pagina 119 Numero 10

M. Valerius Laevinus consul M. Valerium Messallam, praefectum classis, cum parte navium in Africam praedatum misit, simulque speculatum quae populus Carthaginiensis ageret pararetque. Ipse consul decem navibus Romam profectus cum prospere pervenisset, senatum extemplo adiit, ubi de suis rebus gestis commemoravit. Rettulit enim, cum annos prope sexaginta in Sicilia terra marique magnis saepe cladibus bellatum esset, se eam provinciam confecisse neminemque Carthaginiensem in Sicilia iam esse. Dum haec Romae geruntur, M. Valerius Messalla, cum ante lucem ad Africam accessisset, improviso in agrum Uticensem escensionem fecit; eumque late depopulatus, multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis, ad naves rediit et ad Siciliam rursus navigavit. Ex captivis multa digna relatu comperit, quae consuli Laevino omnia ordine perscripsit, ut sciret quo in statu res Africae essent. Nam illi dixerunt quinque milia Numidarum cum Masinissa, Galae filio, acerrimo iuvene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci, qui in Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is iungeret se Hannibali.
da Livio


Oggi hai visualizzato 14 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di un brano.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35528

[mastra] - [2015-03-17 22:26:28]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile