Comportamento esemplare di Attilio Regolo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Comportamento esemplare di Attilio Regolo
Pagina 114 Numero 18

Marco Atilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum, nec deerant qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent. Mox deinde ventis remisque tam strenue properatum est, ut Carthaginienses maximo terrore affecti sint. Prooemium belli a civitate Clipea factum est: prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit. Et haec et trecenta amplius castella vastata sunt. Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Bagradam castra vexaret. Sed ubicumque vincebat Regulus, cum magna vis iuventutis ducesque ipsi ab illo aut interfecti essent aut in vincula conicerentur. Classe ingenti praeda onusta et triumpho gravi in urbem praemissa, iam ipsa Carthago urgebatur. At hic paululum circuacta fortuna est: virtutis enim insignia calamitatibus adprobantur. Ergo Regulus vivus in manus hostium venit, sed ille nec Punico carcere infractus est nec legatione suscepta. Quippe diversa quam hostis mandaverat censuit, ne pax fieret nec commutatio captivorum reciperetur; itaque cum Carthaginem redisset, a Poenis interfectus est. Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro victoria fuit.
da Floro


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35525

[mastra] - [2015-03-15 12:06:08]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile