Arguto motto di spirito di un legionario romano

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Arguto motto di spirito di un legionario romano

Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad eum mittit. Sueborum dux dicit conloquium, quod antea postulaverat Caesar, nunc per se fieri licere, quoniam propius Caesar accessisset seque id sine periculo facere existimaret. Non respuit condicionem Caesar, iamque eum ad sanitatem reverti arbitrabatur, cum id quod antea petenti denegavisset, ultro polliceretur, magnamque in spem veniebat ut, cognitis usis postulatis, pro suis tantis in eum beneficiis, fore ut pertinacia desisteret. Dies conloquio dictus est ex eo die quintus. Interim cum legati saepe ultro citroque inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit ne quem peditem ad conloquium Caesar adduceret, quod vereretur ne per insidias ab eo interficeretur. Nam ille promisit cum equitatu tantum sese esse venturum. Caesar, quod neque conloquio interposita causa officere volebat neque salutem suam Gallorum equitatui committere audebat, commodissimum esse statuit, omnibus equis Gallis equitibus detractis, eo legionarios milites legionis decimae imponere, ut praesidium quam amicissimum, si res postualret, haberet. Quod cum fieret, non inridicule quidam ex militibus dixit Caesarem semet superare: pollicitus enim se in cohortis praetoriae loco decimam legionem habiturum esse, nunc ad equum rescribebat.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35524

[mastra] - [2015-03-09 17:25:29]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile