Intelligente tattica di Metello

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Intelligente tattica di Metello

A Metello in isdem castris quatriduo morato saucii cum cura reficiuntur, meriti in proeliis more militiae donantur, universi in contione laudantur. At ubi videt etiam Iugurthae animum ferocem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius libidine geri non posset, praeterea iniquum certamen sibi cum hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vincere, statuit non proeliis neque in acie sed alio more bellum confici. Itaque in loca Numidiae opulentissima pergit, agros vastat, multa castella et oppida temere munita aut sine praesidio capit incenditque, puberes interfici iubet, alia omnia militum praedam esse. Ea formidine multi Romanis dediti aunt obsides; frumentum et alia adfatim praebita sunt; ubicumque res postulabat, praesidium impositum est. Quae negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab suis regem terrebant; quippe, cuius spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur et, qui sua loca defendere non voluerat, in alienis bellum gerebat. Tamen ex copia quod optimum rebatur consilium capit: exercitum plerumque in isdem locis opperiri iubet, ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et aviis itineribus ignoratus Romanos palantes repente adgreditur. Eorum plerique inermes interficiuntur, multi capiuntur, nemoomnium intactus profugit et Numidae, prius quam ex castris subveniretur, sicut iussi erant, in proximos colles discedunt.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35523

[mastra] - [2015-03-15 07:21:29]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile