Utilità e onestà

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Utilità e onestà

De prudentia, quam vult imitari malitia, itemque de iustitia, quae semper est utilis, disputatum est. Reliquae sunt duae partes honestatis, quarum altera in animi excellentis magnitudine et praestantia cernitur, altera in conformatione et moderatione continentiae et temperantiae. Utile fuit Ulixi, ut quidem poetae tragici prodiderunt; nam apud Homerum, optimum auctorem, talis de Ulixe nulla suspicio est sed insimulant eum tragoediae simulatione insaniae militiam subterfugere voluisse. Non honestum consilium at utile, regnare et Ithacae vivere otiose cum parentibus, cum uxore, cum filio. Sed ego quae honesta non sit ne utilem quidem esse arbitror. Sed cum omittimus et fabulas et externa, tum ad rem factam nostramque venimus. M. Atilius Regulus, cum consul iterum in Africa ex insidiis captus esset duce Xanthippo Lacedaemonio, imperatore autem patre Hannibalis Hamilcare, missus est ad senatum ut, nisi redditi essent Poenis captivi nobiles quidam, rediret ipse Carthaginem. Is, cum Romam venisset, utilitatis speciem videbat sed eam, ut res declarat, falsam iudicavit (quae erat talis: manere in patria, esse domi suae cum uxore, cum liberis). Itaque ille quid fecit? In senatum venit, mandata exposuit, suam sententiam dicere noluit; dixit, quamdiu iure iurando hostium teneretur, non esse se senatorem. Atque illud etiam, reddi captivos negavit esse utile; dixit enim illos adulescentes esse et bonos duces, se iam confectum senectute. Cuius cum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt, ipse Carthaginem rediit neque eum caritas patriae retinuit nec suorum. Neque vero tum ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci sed ius iurandum conservandum esse putabat.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35519

[silvana] - [2015-03-09 18:41:52]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile