La scellerata pretura di Verre

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La scellerata pretura di Verre

Ad illam iam veniamus praeclaram praeturam, criminaque ea quae audire statim hi qui adsunt malunt et notiora sunt illis quam nobis qui meditati ad dicendum paratique venimus; in quibus non dubito quin offensionem neglegentiae vitare atque effugere non possim. Multi enim ita dicent: «De illo nihil dixit in quo ego interfui: illam iniuriam non attigit quae mihi aut quae amico meo facta est, quibus ego in rebus interfui». His omnibus qui istius iniurias noverunt, hoc est populo Romano universo, me vehementer excusatum volo: non neglegentia mea multa praeteribo, sed quod alia testibus integra reservari velim, multa autem propter ratione brevitatis ac temporis. Fatabor etiam illud invitus, me porsus, cum iste punctum temporis nullum vacuum peccato praeterire noluit, omnia quae ab isto commissa sint non potuisse cognoscere. Publius Annius Asellus mortuus est Gaio Sacerdote praetore. Is, cum haberet unicam filiam neque census esset, quod eum natura hortabatur, lex nulla prohibebat, fecit, ut filium bonis suis heredem institueret. Heres erat filia. Iste praetor designatus: appellat heredem Lucium Annium, qui erat institutus secundum filiam; dicit se posse ei condonare edicto hereditatem; docet hominem quid possit fieri. Illi bona res, huic vendibilis videbatur. Iste, tametsi singulari est audacia, tamen ad pupillae matrem submittebat: malebat pecuniam accipere, ne quid novi ediceret, quam ut hoc edictum tam improbum et tam inhumanum interponeret.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35512

[mastra] - [2015-03-10 05:51:02]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile