Imprese di Timoleonte (II)


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Imprese di Timoleonte (II)
Pagina 88 Numero 10

Timoleon arcem Syracusis, quam munierat Dionysius ad urbis obsessionem, a fundamentis disiecit, omnia cetera tyrannidis propugnacula demolitus est. Cum magnum amorem haberet omnium Siculorum ac regnum ei illi offerent, Timoleon noluit imperare quia maluit se diligi quam metui. Itaque, cum primum potuit, imperium deposuit ac privatus Syracusis reliquam vitae partem vixit. Nullus autem honos huic defuit, neque postea res ulla Syracusis gesta vel decreta est publice sine Timoleontis sententia. Hic cum aetate iam provectus esset, sine ullo morbo lumina oculorum amisit, sed hanc calamitatem moderate tulit: nec eum querentem quisquam audivit nec minus privatis publicisque rebus interfuit. Veniebat autem in theatrum, cum ibi concilium populi haberetur, propter valetudinem vectus iumentis iunctis atque ita de vehiculo sententiam suam dicebat. Praeterea, cums uas laudes audiret praedicari, dicebat se maxime diis agere gratias quod, cum Siciliam recreare illi constituissent, Timoleonta ducem esse voluissent. Ad hanc hominis excellentem bonitatem mirabiles accesserant casus: nam proelia maxima natali suo die Timoleon fecit omnia; itaque eius diem natalem festum habuit universa Sicilia.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 5 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 10 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35510

[silvana] - [2015-03-08 18:12:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile