Imprese di Timoleonte (I)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Imprese di Timoleonte (I)

Nolite, gentes, oblivisci quod Siciliae Timoleon fecit. Dione interfeco, Dionysius Syracusanorum potitus est; tum adversarii eius opem a Corinthis petiverunt ducemque postulaverunt. Huc Timoleon missus incredibili felicitate Dionysium tota Sicilia depulit atque, cum interficere posset, noluit, tutoque ut Corinthum perveniret, effecit, et, quod utrorumque Dionisyorum opibus Corinthii saepe adiuti fuerant, eorum benignitatis memoriam volebat exstare, eamque praeclaram victoriam ducebat, in qua plus esset clementiae quam crudelitatis. Post Dionysii decessum cum Hiceta bellavit, qui adversatus erat Dionysio; hoc superat, cepit etiam Mamercum, Italicum ducem, hominem bellicosum et potenem, qui, cum tyrannos adiuvare vellet, in siciliam venerat. Quibus rebus confectis, cum propter diuturnitatem belli non solum regiones, sed etiam urbes desertas viderat, conquisivit quos potuit, primum Siculos, dein Corintho arcessivit colonos, quod ab iis initio Syracusae erant conditae. Civibus veteribus sua restituit, novis vacuas possessiones divisit, urbium moenia disiecta fanaque deserta refecit, civitatibus leges libertatemque reddidit: ex maximo bello maximum otium insulae conciliavit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35509

[silvana] - [2015-03-05 19:16:05]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile