Timoleonte organizza l'uccisione del fratello Timofane


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Timoleonte organizza l'uccisione del fratello Timofane

Cum frater Timoleontis, Timophanes, dux a Corinthis delectus, tyrannidem per milites mercennarios occupavisset particepsque regni posset esse, tantum afuit a societate sceleris, ut anteferre civium suorum libertatem fratris saluti non dubitaverit et parere legibus quam imperare patriae satius duxerit. Hac mente per haruspicem communemque affinem, cui soror ex eisdem parentibus nata nupta erat, fratrem tyrannum interficiundum curavit. Ipse non modo manus non attulit, sed ne aspicere quidem fraternum sanguinem cupiit. Nam, dum res conficeretur, procul in praesidio fuit et impedivit ne quis satelles posset succurrere. Hoc praeclarissimum eius factum non pari modo probatum est ab omnibus: nonnulli etiam laesam ab eo pietatem putabant et invidia laudam virtutis obterebant. Mater vero post id factum neque domum ad se filium admisit neque praeterire potuit, quin eum fratricidam impiumque detestans compellaret. Quibus rebus ille adeo est commotus, ut nonnumquam vitae finem facere optaverit atque ex ingratorum hominum conspectu morte decedere.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/35506

[silvana] - [2015-03-09 11:43:51]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile